CAPELLA seu CAPRA lactens

CAPELLA seu CAPRA lactens
CAPELLA, seu CAPRA lactens
inter sacrificia; pro pecrato per ignorantiam commisso, occurrit Levit. c. 4. v. 27. et seqq. Quod si unus quispiant peccaverit per errorem ex vulgo; faciendo aliquid proeter mandatoe Iehovae ---- tum adducet oblationem suam capram lactentem integram, feminam --- et nitente (illô) manu suâ super caput istius peccati, iugulabit (Sacerdos) peccatum istud in loco holocausti, etc. Item inter sacrificia, in aliis peccatorum leviorum casibus, offerri solita, qui recensentur, c. 5. v. 1, 2, 3, et 4. Quum peccaverit quispiam et audierit vocem blasphemiae, cuius ipse testis sit -- si non indicet --- Aut quum quispiam tetigerit rem ullam immundam aut cadaver --- aut quum tetigerit immunditiam hominis, etc. v. 6. Et adducet reatum suum Iehrovae ---- feminam lactentem ovem aut capram lactentem in reatum. Cuius vice egenis duo turtures, aut duo pulli columbae, permittuatur, v. seq. etc. Vide quoque infra passim, inprimis in voce Capra. De Capellae vero, signi caelestis, ortu, Plin. l. 18. c. 26. et cultu apud Pernanos, infra Peruvia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”